Papers by Luigi Ottaviani
qui vocatur Causa, et terris et montibus, qui sunt coniuncti cum terris et montibus, que domnus v... more qui vocatur Causa, et terris et montibus, qui sunt coniuncti cum terris et montibus, que domnus vir gloriosissimus Gysolfus summus dux, per preceptum concessum habet in prefato monasterio: in primis montem, qui nominatur Tauri, et montem Paganum, montem Caballum, montem Casale, et montem Malum sicut aque p.155 decurrunt ,et vallem ubi ecclesia nostra SanctiEleutherii constructa est, quam ecclesia nostra Sancti Cosme et Damiani,et montem qui dictur Archanum et montem Marthe, cum collibus, vallibus, toronibus, riaginibus, et cum omnibus finibus circumdantes iam dictas terras et montes, et quomodo incipit decurrere riago que nominatur ravennola, et qauliter exfinat terra bone memorie Arichis, in iam dicto monasterio concessimus ad possidendum in integrum, ut amodo et sempre cuncta, ut superius leguntur, tibi iam dicto Tato venerabili abbati atque successoribus et rectoribus vestri monasteri securiter habere et possedere valeatis. Post peractis itaque in sancto redimine annis octo, venerabilis Tato defunctus seculo migravit ad Christum, tercio idus ianuarii. SANCTUS Tato huius loci sancte conghegacionis tercius succedit pater et pastor. hic Christi vestigia sequens, virtutum omnium matre pre ceteris vero in eodem monasterio ecclesiam Sancte Dei genitricis Marie que Maior vocabatur cum altario S. Pancracii et S. Benedicti. hius tempore Desiderius rex Langobardorum construxit monasterium in honore beati Petri apostoli iuxta fluvium Tritanum, quod maxima dote et possessione ditavit per hiusmodi preceptum. p.156 INVISIBILI atque indivisibili substancia summe perfecteque Trinitatis, Patris videlicet, Filii et Spiritus sancti, in omnibus rebus maxiIne ecclesiasticis advocata penitus convenientibus legibus ac iuribus divinis. Desiderius ineffabiliter celi maiestate cuncta distribuente <Romane> dignitatis imperator Augustus <... ac Longobardorum rex>. constat <quidem> ineffabilem clemenciam ad libitum sibi diversas creare creaturas angelicas, divisas alias in obedienciam sibi humillimam, alias sponte in ruinam dilapsas. quapropter
Uploads
Papers by Luigi Ottaviani